Latin stories and readings Fabulae

PLINY - CHARIOT RACES

Highlighted text popups only work with CSS compliant browsers like IE5 and Netscape6 (or higher).

(Mouse over the highlighted words to find the definition.)

Omne hoc tempus quiete lego ac scribo. " Quem ad modum ", inquis, "in urbe potes?" Circenses sunt in urbe, qui me ne levissime quidem tenent. Nihil novum, nihil varium; satis est semel illos spectare. Ergo magis miror tot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos et insistentes homines curribus videre.

Si velocitas equorum aut ars hominum eos trahit, est ratio non nulla; sed nunc favent panno, pannum amant. Si equi colores transferunt, studium favorque spectatorum transit. Tanta est gratia atque auctoritas in una vilissima tunica, mitto apud vulgus, quod est vilius tunica, sed apud quosdam graves homines. Capio aliquam voluptatem, quod haec voluptas me non capit. Ac per hos dies otium meum libentissime in litteris colloco. Vale.

TAKE QUIZ (Year)

TAKE QUIZ (Block)

Fabulae ^




Copyright © 2017, KET Webmaster